POPYSMIS

POPYSMIS
POPYSMIS
fulgetras adorandi mos, memoratur Plinio, l. 28. c. 2. Fulgetras popysmis adorare, consensus gentium est. Incendia inter epulas nominata, aquis sub mensis profusis abominamur. Ubi popysmis exponit Dalechampius, tenuibus sibilis ore emisis, ex Alexandro Neapol. l. 5. c. 13. vel, leviter complosis manibus cavis, velut ad deliniendum Iovem iratum, ex Turnebo, Adversar. l. 4. c. 15. manus certe eavae complosae popysmum efficiunt, quae vox ad soni huius expressionem fictitia est. Meminit moris Aristophanes quoque in Vespis, κἂν ἀςτράψω, ποππύζουςι, etc. Pinxit poppyzonta equum retinentem Nealces ut infra videbimus voce Spuma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FULGETRUM — quid. Plin docet l. 2. c. 43. Sin nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi: si erumpat ardens, fulmina: si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nubem, illis perrumpi, aiens. Idem nempe cum coruscatione, seu Fulgure, unde quia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POPPYSMA — vide infra ubi de Popysmis fulgetras adorandi more …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”